País lidera investimentos emergentes entre emergentes

Postremo, quoniam partim ob decem dies de mense octobris anni MDLXXXII (qui correctionis annus recte dici debet) exemptos, partim ob ternos etiam dies quolibet quadringentorum annorum spatio minime intercalandos, interrumpatur necesse est cyclus litterarum dominicalium XXVIII annorum ad hanc usque diem usitatus in Ecclesia Romana, volumus in eius locum substitui eumdem cyclum XXVIII annorum, ab eodem Lilio, tum ad dictam intercalandi bissexti in centesimis annis rationem, tum ad quamcumque anni solaris magnitudinem, accommodatum; ex quo littera dominicalis beneficio cycli solaris, aeque facile ac prius, ut in proprio canone explicatur, reperiri possit in perpetuum.

Nos igitur, ut quod proprium Pontificis Maximi esse solet exequamur, kalendarium immensa Dei erga Ecclesiam suam benignitate iam correctum atque absolutum hoc nostro decreto probamus, et Romae una cum martyrologio imprimi, impressumque divulgari iussimus.

Ut vero utrumque ubique terrarum incorruptum ac mendis et erroribus purgatum servetur, omnibus in nostro et S. R. E. dominio mediate vel immediate subiecto commorantibus impressoribus, sub amissionis librorum ac centum ducatorum auri Camerae Apostolicae ipso facto applicandorum; aliis vero, in quacumque orbis parte consistentibus, sub excommunicationis latae sententiae ac aliis arbitrii nostri poenis, ne sine nostra licentia kalendarium aut martyrologium, simul vel separatim, imprimere vel proponere, aut recipere ullo modo audeant vel praesumant, prohibemus.

Deixe uma resposta

O seu endereço de e-mail não será publicado.